18 Operae pretium est audire qui omnia prae divitiis humana spernunt neque
19 honori magno locum neque virtuti putant esse, nisi ubi effuse afluant opes.
20 Spes unica imperii populi Romani, L. Quinctius trans Tiberim, contra eum
21 ipsum locum ubi nunc navalia sunt, quattuor iugerum colebat agrum, quae
22 prata Quinctia vocantur. Ibi ab legatis—seu fossam fodiens palae innixus,
23 seu cum araret, operi certe, id quod constat, agresti intentus—salute data in
24 vicem redditaque rogatus ut, quod bene verteret ipsi reique publicae, togatus
25 mandata senatus audiret, admiratus rogitansque 'satin salve?'
http://www.thelatinlibrary.com/livius/livy4.pdf